In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Cum per iussionem piissimi atque excellentissimi domini Caroli Magni imperatoris et Pipini regis filii eius in Istria nos servi eorum directi fuissemus, idest Izzo presbiter atque Cadolao et Aio comites pro causis de rebus sanctarum Dei ecclesiarum et de iustitia dominorum nostrorum, seu et de violentia populi, pauperorum, orfanorum et viduarum, primis omnium venientibus nobis in territorio Caprense, loco qui dicitur Riziano, ibique adunatis venerabili viro Fortunato patriarcha, atque Theodoro, Leone, Stauratio, Stefano, Laurentio, episcopis et reliquis primatibus, vel populo provincie Istriensium, tunc elegimus de singulis civitatibus seu castellis homines capitaneos numero centum septuaginta et duos, fecimus eos iurare ad sancta quattuor Dei evangelia et pignora sanctorum, ut omnia, quicquid scirent, de quo nos eos interrogaverimus, dicant veritatem, in primis de rebus sanctarum Dei ecclesiarum, deinde de iustitia dominorum nostrorum, seu et de violentia vel consuetudine populi terre istius, orfanorum et viduarum, quod absque ullius hominis timore nobis dicerent veritatem. Et ipsi detulerunt nobis breves per singulas civitates vel castella, quos tempore Constantini seu Basilii magistri militum fecerunt, continentes quod a parte ecclesiarum non haberent adiutorium nec suas consuetudines.
Fortunatus patriarcha dedit responsum dicens: “Ego nescio, si super me aliquid dicere vultis. Verumtamen vos scitis omnes consuetudines, quas a vestris partibus sancta Ecclesia mea ab antiquo tempore usque nunc dedit; vos michi eas perdonastis, propter quod ego, ubicumque potui, in vestro fui adiutorio, et nunc esse volo, et vos scitis quod multas dationes vel missos in servitium domini imperatoris propter vos direxi. Nunc autem qualiter vobis placet, ita fiat”.
Omnis populus unanimiter dixerunt quod: “Antea tunc et nunc et plura tempora pro nostro largido, ita sit, quia multa bona a parte vestra habuimus et habere credimus, excepto, quando missi dominorum nostrorum venerint, antiqua consuetudine vestra familia faciat”.
Tunc Fortunatus patriarcha dixit: “Rogo vos, filii, nobis dicite veritatem, qualem consuetudinem sancta Ecclesia mea metropolitana in territorium Istriense inter vos habuit”.
Primus omnium primas Pollensis dixit: “Quando patriarcha in nostram civitatem veniebat, et, si oportunum erat, propter missos dominorum nostrorum aut aliquo placito cum magistro militum Grecorum habere, exiebat episcopus civitatis nostre cum sacerdotibus et clero vestiti planetas cum cruce, cereostados et incenso, psalendo, sicuti summo pontifici, et iudices una cum populo veniebant cum signa, et cum magno etiam recipiebant honore. Ingredientem autem ipsum pontificem in domum sancte Ecclesie nostre accipiebat statim ipse episcopus claves de sua domo et ponebat eas ad pedes patriarche. Ipse autem patriarcha dabat eas suo maiori et ipse iudicabat et disponebat usque in die tertia; quarta autem die ambulabat in suum rectorio”.
Deinde interrogavimus iudices de alias civitates sive castella, si veritas fuisset ita. Omnes dixerunt: Sic est veritas, et sic adimplere cupimus. Nos vere amplius super patriarcha dicere non possumus. Peculia autem vestra domnica, ubicumque nostra pabulant, ibique et vestra paschant absque omni datione; volumus ut in antea ita permaneat. Nam vero super episcopos multa habemus quod dicere:
I. capitulo: Ad missos imperii sive in quacumque datione aut collecta medietatem dabat Ecclesia, et medietatem populus.
II. capitulo: Quando missi imperii veniebant, in episcopio habebant collocationem, et, dum interim reverti deberent ad suam dominationem, ibique habebant mansionem.
III. capitulo: Quaecumque cartulae emphitheoseos, aut libellario iure, vel non dolosas commutationes numquam ab antiquum tempus corruptae fuerunt, ut ita nunc fiunt.
IIII. capitulo: De herbatico vel glandatico nunquam aliquis vim tulit inter vicora, nisi secundum consuetudinem parentorum nostrorum.
V. capitulo: De vineas nunquam in tertio ordine tulerunt, sicut nunc faciunt, nisi tantum quarto.
VI. capitulo: Familia Ecclesie, nunquam scandala committere adversus liberum hominem, aut cedere cum fustibus, etiam nec sedere ante eos ausi fuerunt; nunc autem cum fustibus nos cedunt, et cum gladiis sequuntur nos. Nos vero propter timorem domini nostri non sumus ausi resistere, ne peiora acrescat.
VII. capitulo: Quis terras Ecclesie fenerabat, usque ad tertiam reprhensionem nunquam eos foras eiiciebat.
VIII. Capitulo: Mare vero publica, ubi omnis populus communiter piscabant, modo ausi non sumus piscari, quia cum fustibus non cedunt et retia nostra concidunt.
VIIII. capitulo: Unde nos interrogastis de iustitiis dominorum nostrorum, quas Greci ad suas tenuerunt manus usque ab illo die quod ad manus dominorum nostrorum pervenimus, ut scimus, dicimus veritatem: de civitate Pollensi solidi mancosi sexaginta et sex; de Ruvingio solidi mancosi quadraginta, de Parentio mancosos sexaginta et sex; numerus Tergestinus mancosos sexaginta; de Albona mancosos triginta; de Pedena mancosos ..XX.; de Montanna mancosos triginta; de Pinguento mancosos ..XX.; cancellarius Civitatis Nove mancosos ..XII. Qui faciunt insimul mancosos .CCCXLIIII. Isti solidi tempore Grecorum in palatio eos portabat. Postquam Ioannes devenit, in ducatu, ad suum opus istos solidos habuit et non dixit quod iustitia pallatii fuisset. Item habet casale Orcionis cum olivetis multis; item portionem de casale Petriolo, cum vineis, terris et olivetis, item omnem portionem Ioanni Cancianico, cum terris, vineis, olivetis et casa cum torculis suis; item possessionem magnam de Arbe cum terris, vineis, olivetis et casa sua; item possessionem Stephani magistri militum; item casam Zerontiacam cum omni possessione sua; item possessionem Mauricii ypati seu Basilii magistri militum, instar et de Theodoro ypato; item possessionem quam tenet in Priatello, cum terris, vineis et olivetis et plura alia loca. In Nova Civitate habet fischo publico, ubi commanet intus et foras civitate, amplius quam duos centum colonos; per bonum tempus reddunt oleo amplius quam centum modia, vino magis quam amphoras duocentum, alnona seu castaneas sufficienter. Piscationes vero habet, unde illi veniunt per annum amplius quam quinquaginta solidi mancosi absque sua mensa ad satietatem. Omnia ista dux ad suam tenet manum, exceptis illis .CCCXLIIII. solidis, sicut supra scriptum est, quod in pallatio debent ambulare. De forcia unde nos interrogastis, quam Ioannes dux nobis fecit, quod scimus, dicimus veritatem.
I. capitulo: Tulit nostras silvas, unde nostri parentes herbatico et glandatico tollebant. Item tulit nobis casale inferiore, unde parentes nostri, ut super diximus, similiter tollebant. Modo contradicit nobis Ioannes. Insuper sclavos super terras nostras posuit: ipsi arant nostras terras et nostras runcoras, segant nostras pradas, pascunt nostra pascua, et de ipsas nostras terras reddunt pensionem Ioanni. Insuper non remanent nobis boves, neque caballi. Si aliquid dicimus, interimere nos dicunt. Abstulit nostros confines quos nostri parentes secundum antiquam consuetudinem ordinabant.
II. kapitulo: Ab antiquo tempore, dum fuimus sub potestate Grecorum Imperii, habuerunt parentes nostri consuetudinem habendi actus tribunati, domesticos, seu vicarios, nec non locoservator, et per ipsos honores ambulabant ad communione et sedebant in consessu, unusquisque per suum honorem, et, qui volebant meliorem honorem habere, de tribuno ambulabat ad Imperium, qui ordinabat illum ypato. Tunc ille, qui imperialis erat hypatus, in omni loco secundum illum magistrum militum procedebat.
Modo autem dux noster Ioannes constituit nobis centarchos; divisit populum inter filios et filias vel generum suum, et cum ipsos pauperes aedificant sibi pallatia. Tribunatus nobis abstulit. Liberos homines non nos habere permittit, sed tantum cum nostros servos facit nos in hoste ambulare; libertos nostros abstulit; advenas homines ponit in casas vel ortora nostra, nec in ipsos potestatem habemus. Grecorum tempore omnis tribunus habebat escusatos quinque et amplius, et ipsos nobis abstulit. Fodro numquam dedimus; in curte numquam laboravimus; vineas numquam laboravimus; calcarias numquam fecimus; casas numquam aedificavimus; tegorias numquam fecimus; canes numquam pavimus; collectas numquam fecimus, sicut nunc facimus; pro unoquoque bove unum modium damus; collectas de ovibus numquam fecimus, quomodo nunc facimus; unoquoque anno damus pecora et agnos; ambulamus navigio in Venetias, Ravennam, Dalmatiam, et per flumina, quod numquam fecimus; non solum Ioanni hoc facimus, sed etiam ad filios et filias seu generum suum. Quando ille venerit in servitium domini imperatoris ambulare aut suos dirigere homines, tollet nostros caballos, et nostros filios cum forcia secum ducit, et facit eos sibi thraere saumas, ire chirca procul fere triginta et amplius milia, tollit omnia eis quitquit habent, solum ipsa persona ad pede remeare facit in propria. Nostros autem caballos aut in Francia eos dimittit, aut per suos homines illos donat.
Dicit in populo: “Colligamus exenia ad dominum imperatorem, sicut tempore Grecorum faciebamus, et veniat missus de populo una mecum, et offerat ipsos exenios ad dominum imperatorem”.
Nos vero cum magno gaudio collegimus.
Quandoque venit ad ambulare, dicit: “Non vobis oportet venire; ego ero pro vobis intercessor ad dominum imperatorem”.
Ille autem cum nostris donis vadit ad dominum imperatorem, placitat sibi vel filiis suis honorem, et nos sumus in grandi oppressione et dolore.
Tempore Grecorum colligebamus semel in anno, si necesse erat, propter missos imperiales de centum capita ovium, qui habebat, unum. Modo autem, qui ultra tres habet, unum exinde tollit, et nescimus intueri, per annum; sui actores exinde prendunt. Ista omnia ad suum opus habet dux noster Ioannes, quod nunquam habuit magister militum Grecorum, sed semper ille tribunus dispensabat ad missos imperiales et ad legatarios euntes et redeuntes. Et istas collectas facimus, et omni anno vollendo nollendo quotidue collectas facimus. Per tres vero annos illas decimas, quas ad sanctam Ecclesiam dare debuimus, ad paganos sclavos dedimus, quando eos super ecclesiarum et populares terras nostras misit in sua peccata et nostra perditione. Omnes istas angarias et superpostas quae predicte sunt violenter facimus, quod parentes nostri numquam fecerunt; unde omnes devenimus in paupertatem, et derident nostros parentes et convicini nostri Venetias et Dalmatias, etiam Greci, sub cuius antea fuimus potestate. Si nobis succurrit domnus Carolus imperator, possumus evadere: “sin autem, melius est nobis mori, quam vivere”.
Tunc Ioannes dux dixit: “Istas silvas et pascua, quae vos dicitis, ego credidi quod a parte domni imperatoris in publico esse debeant: nunc autem, si vos iurati hoc dicitis, ego vobis [non] contradicam. De collectis ovium in antea non faciam, nisi ut antea vestra fuit consuetudo. Similiter et de exenio domni imperatoris. De opere vel navigatione seu pluribus angariis, si vobis durum videtur, non amplius fiat. Libertos vestros reddam vobis secundum legem parentorum vestrorum; liberos homines habere vos permittam, ut vestram habeant commendationem, sicut in omnem potestatem domini nostri faciunt. Advenas homines, qui in vestrum resident, in vestra sint potestate. De sclavis autem, unde dicitis, accedamus super ipsas terras, ubi resedunt, et videamus; ubi sine vestra damnietate valeant residere, resideant; ubi vero vobis aliquam damnietatem faciunt sive de agris, sive de silvis, vel roncora, aut ubicumque, nos eos eiciamus foras. Si vobis placet, ut eos mittamus in talia deserta loca, ubi sine vestro damno valeant commanere, faciant utilitatem in publico, sicut et ceteros populos”.
Tunc previdimus nos missi domni imperatoris, ut Ioannes dux dedisset vadia, ut omnia prelata superposta, glandatico, herbatico, operas et collectiones, de sclavis et de angarias, vel navigationes emendandum. Et ipsas vadias receperunt Damianus, Honoratus et Gregorius. Sed et ipse populus ipsas concessit calumnias in tali vero tenore, ut amplius talia non perpetrasset. Et si amplius istas oppressiones ille aut sui heredes vel auctores fecerint, nostra statuta componant.
De aliis vero causis stetit inter Fortunatum, venerabilem patriarcham, seu suprascriptos episcopos, sive Ioannem ducem, vel reliquos primates et populum, ut, quicquid iurati recordarent et dicerent secundum suum sacramentum et ipsas breves, omnia adimplerent, et qui adimplere nolluerint de illorum parte componat coactus in sacro pallatio auro mancosos L novem. Haec diiudicatus et convenientia facta est in presentia missi domini imperatoris Izone presbitero, Cadolao et Aioni, et propriis manibus subscripserunt in nostra presentia:
Fortunatus misericordia Dei patriarcha in hac repromissionis cartula a me facta manu mea subscripsi.
+ Ioannes dux in hac repromissionis cartula manu mea subscripsi.
+ Stauratius episcopus in hac repromissionis cartula manu mea subscripsi.
+ Teodorus episcopus subscripsi.
+ Stefanus episcopus subscripsi.
+ Leo episcopus subscripsi.
+ Laurentius episcopus subscripsi.
(S) Petrus peccator, diaconus sancte Aquileiensis metropolitane Ecclesie, hanc repromissionem ex iussione domini mei Fortunati sanctissimi patriarche, seu Ioannis gloriosi ducis, vel suprascriptorum episcoporum et primatum populi Istrie provincie scripsi et post roborationem testium cartulam roboravi.